

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 13: Versus 33
Filioli.[ID.]Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur.Quo ego vado vos non potestis venire.Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet.Mandatum novum do.[AUG.]Non quod hoc non sit in antiqua lege,Diliges proximum tuum sicut teipsum,etc., usque ad quae dilectio facit mori saeculo.